monumenta.ch > Plinius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 19
{XI} et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.